Latinitas bona

Monasteracium

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Statio ferriviaria et templum Islamicum plateam Monasterii adiacent

Monasteracium (-ii, n.; Neograece Μοναστηράκι) est vicus Athenarum vetus, Acropoli imminente. Medio vico reperitur platea Μοναστηριού, scilicet "monasterii". Ibi enim aevo mediavali constructum est monasterium parvum, quod aedificium etiam hodie exstat nomine Pantanassae celebrum. Iuxta eandem plateam videtur templum Islamicum saeculo XVII aedificatum (hodie museum artium cosmeticarum nationale); haud longe distat statio Μοναστηράκι Ferriviae Metropolitanae.

Mercatus perpetuus Monasteracio actus
Κουλούρια (sc. panes matutini) in platea venditantur

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Monasteracium spectant.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]