Latinitas nondum censa

Miracula piscium

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Miracula piscium a Iesu effecta duo similiter narrantur, sed temporibus disparatis, in evangeliis Lucae et Ioannis.

Miraculum piscium Petro, Iacobo et Ioanne monstratum[recensere | fontem recensere]

Quo tempore iuxta stagnum Genesareth Iesus Simonem, Iacobum et Ioannem vocavit, capturam piscium miraculosam eis effecit, sicut narrat Evangelium secundum Lucam (5.1-11).

Factum est autem, cum turba urgeret illum et audiret verbum Dei, et ipse stabat secus stagnum Genesareth, et vidit duas naves stantes secus stagnum; piscatores autem descenderant de illis et lavabant retia. Ascendens autem in unam navem, quae erat Simonis, rogavit eum a terra reducere pusillum; et sedens docebat de navicula turbas. Ut cessavit autem loqui, dixit ad Simonem: "Duc in altum et laxate retia vestra in capturam." Et respondens Simon dixit: "Praeceptor, per totam noctem laborantes nihil cepimus; in verbo autem tuo laxabo retia."
Et cum hoc fecissent, concluserunt piscium multitudinem copiosam; rumpebantur autem retia eorum. Et annuerunt sociis, qui erant in alia navi, ut venirent et adiuvarent eos; et venerunt et impleverunt ambas naviculas, ita ut mergerentur. Quod cum videret Simon Petrus, procidit ad genua Iesu dicens: "Exi a me, quia homo peccator sum, Domine."
Stupor enim circumdederat eum et omnes, qui cum illo erant, in captura piscium, quos ceperant; similiter autem et Iacobum et Ioannem, filios Zebedaei, qui erant socii Simonis. Et ait ad Simonem Iesus: "Noli timere; ex hoc iam homines eris capiens." Et subductis ad terram navibus, relictis omnibus, secuti sunt illum.

Miraculum piscium centum quinquaginta trium[recensere | fontem recensere]

"Christus se ad Mare Tiberiadis manifestat": miraculum apud Ioannem narratum, e retabulo Maiestatis a Duccio Senensi ad altare Ecclesiae Cathedralis Senensis confecto

Quo tempore ad oram Maris Tiberiadis (eodem scilicet loco, aliter nuncupato) epulo matutino Iesus post resurrectionem discipulos piscatores convitavit, sicut in Evangelio Ioannis narratur (21.2-11), capturam piscium centum quinquaginta trium eis effecit:

Erant simul Simon Petrus et Thomas, qui dicitur Didymus, et Nathanael, qui erat a Cana Galilaeae, et filii Zebedaei et alii ex discipulis eius duo. Dicit eis Simon Petrus: "Vado piscari." Dicunt ei: "Venimus et nos tecum." Exierunt et ascenderunt in navem; et illa nocte nihil prendiderunt.
Mane autem iam facto, stetit Iesus in litore; non tamen sciebant discipuli quia Iesus est. Dicit ergo eis Iesus: "Pueri, numquid pulmentarium habetis?" Responderunt ei: "Non." Ille autem dixit eis: "Mittite in dexteram navigii rete et invenietis." Miserunt ergo et iam non valebant illud trahere a multitudine piscium.
Dicit ergo discipulus ille, quem diligebat Iesus, Petro: "Dominus est!" Simon ergo Petrus, cum audisset quia Dominus est, tunicam succinxit se, erat enim nudus, et misit se in mare; alii autem discipuli navigio venerunt, non enim longe erant a terra, sed quasi cubitis ducentis, trahentes rete piscium. Ut ergo descenderunt in terram, vident prunas positas et piscem superpositum et panem. Dicit eis Iesus: "Afferte de piscibus, quos prendidistis nunc." Ascendit ergo Simon Petrus et traxit rete in terram, plenum magnis piscibus centum quinquaginta tribus; et cum tanti essent, non est scissum rete.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Miracula piscium spectant.