Latinitas nondum censa

Medicinale Anglicum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Pagina operis medicinalis Anglici

Medicinale Anglicum seu vulgo Bald's Leechbook est congeries praeceptorum de medicamentis Anglosaxonica, nobis in volumine manu scripto BL Royal 12.D.xvii saeculo X servata. Textus (saeculo IX ut videtur compositus) iussu cuiusdam Bald ab amanuensi Cild exscriptus est. Medicinale in libros duos dividitur, quorum primus de medicina praecipue exteriori disserit, alter interiori.[1] Continentur:

  • ff. 1-6v Index rerum libri i (Cockayne vol. 2, pp. 2–16)
  • ff. 6v-58v Liber i (Cockayne vol. 2, pp. 18–156)
  • ff. 58v-65r Index rerum libri ii (Cockayne vol. 2, pp. 158–174)
  • ff. 65r-109r Liber ii (Cockayne vol. 2, pp. 176-298)
  • f. 109r Colophon metricus Latinus: "Bald habet hunc librum Cild quem conscribere iussit."
  • ff. 109v-127v Additamentum ("Leechbook iii"), praecepta medicinalia 73 varia comprehendens
  • ff. 127v-finis De urinis

Secundum adnotationem in textu insertum praecepta capituli 64 libri ii a patriarcha Hierosolymitano Elia cum medicamentis pretiosis regi Alfredo missa sunt.

Liber manu scriptus olim in bibliotheca Abbatiae Glastoniensis iecit, unde modo ignoto in bibliothecam regalem pervenit, hodie in Bibliotheca Britannica inclusa.

Editiones[recensere | fontem recensere]

  • Oswald Cockayne, ed. et interpr., Leechdoms, Wortcunning, and Starcraft of Early England; being a collection of documents, for the most part never before printed, illustrating the history of science in this country before the Norman Conquest (3 voll. Londinii, 1864-1866. Rerum Britannicarum medii aevi scriptores, 35) vol. 2 Textus apud archive.org Textus apud Gallica
  • Leonhardi, Kleinere angelsächsische Denkmäler I. Kassel, 1905 (Bibliothek der angelsächsischen Prosa, 6)
  • C. E. Wright, ed., Bald's Leechbook: British Museum Royal manuscript 12 D.xvii. Copenhagen: Rosenkilde & Bagger, 1955 (Early English Manuscripts in Facsimile, 5)

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Cameron (1993) p. 42

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Cameron, M. L. Anglo-Saxon Medicine. Cantabrigiae: Cambridge University Press, 1993
  • Ker, N. R. Catalogue of Manuscripts Containing Anglo-Saxon. Oxonii, 1957
  • Meaney, A. L. "Variant Versions of Old English Medical Remedies and the Compilation of Bald's Leechbook" in Anglo-Saxon England vol. 13 (1984) pp. 235–268
  • Nokes, R. S. "The several compilers of Bald's Leechbook" in Anglo-Saxon England vol. 33 (2004) pp. 51-76
  • Payne, J. F. English Medicine in Anglo-Saxon Times. Oxonii: Clarendon Press, 1904
  • Pettit, E. Anglo-Saxon Remedies, Charms, and Prayers from British Library MS Harley 585: The "Lacnunga". 2 voll. Lewiston: Edwin Mellen Press, 2001