Marullus (praefectus Iudaeae)

E Vicipaedia

Marullus fuit praefectus Iudaeae inter 37 et 41 a Caligula designatus[1]. Marcello successit quem legatus Syriae Lucius Vitellius eodem anno vel proximo anno exeunte designarat cum Pontium Pilatum a Samaritanis accusatum Romam dimisit. Usque ad annum 41 hanc praefecturam gessisse putatur quia historicus Flavius Iosephus qui mutationes praesidum Romanorum memorare solebat nullum aliud nomen scriptis mandavit. Tum Iudaea a Claudio regi Agrippae data est sive ob magna beneficia Romae accepta sive quia e Caligulae principatu, qui statuam suam in templo Hierosolymitano horrescentibus omnibus Iudaeis ponere volebat, seditiosior erat provincia quam ut tuto magistratui Romano mandari posse videretur. Quamvis turbata tum quam maxime Iudaea nihil praeter nomen de Marullo accepimus ː omnia per legatum Syriae Publium Petronium fiebant, adeo ut fuerint qui[2] coniicerent eundem hominem fuisse Marullum atque Marcellum, Caligula electionem Vitelli tantummodo confirmante, quamquam haec opinio cum textu manuscriptorum Flavii Iosephi non consentanea sit.

Si vis plura legere[recensere | fontem recensere]

  • S. J. De Laet, 'Le successeur de Ponce Pilate', L'antiquité classique, 1939(8) :413-419 NB Haec vetus publicatio (1939) qui praesides Iudaeam ante Claudium imperatorem regebant procuratores adhuc nominabat non praefectos ut hodie ex inscriptione Caesareae reperta fieri solet. Praeterea coniecturam proponit, Marcellum eundem hominem esse atque Marullum a Caligula designatum ut ei succederet ː quae opinio etiamsi a Smallwood olim approbata est[3] hodie a plerisque eruditis reicitur, in primis quia cum textu Flavii Iosephi non consentit.
  • Mireille Hadas-Lebel, Rome, la Judée et les Juifs, Parisiis, A. & J. Picard, 2009.
  • E. Maria Smallwood, The Jews under Roman rule : from Pompey to Diocletian. Lugduni Batavorum : E.J. Brill, 1976 ISBN 90-04-04491-4

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Flavius Iosephus, Antiquitates Iudaicae 18.237 qui eum hipparchên (praefectum equitum vel magistrum equitum) dicit, qui titulus ad praesides Iudaeae designandos inusitatus est. Fortasse ad equestrem ordinem tantum alludere volebat.
  2. De Laet a Smallwood 1954 approbatus, quae tamen postea mutavit sententiam.
  3. 'The Date of the Dismissal of Pontius Pilate from Judea', The Journal of Jewish Studies 1954 ː 12-21