Maria Anna Cupis de Camargo

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Dominula de Camargo picta a Nicolao Lancret.

Maria Anna Cupis de Camargo, saepius Camargo illa vocata, est saltatrix et ballatrix, natione Belgis, nata Bruxellis die 15 Aprilis 1710 et vita functa Lutetiae Parisiorum die 28 Aprilis 1770.

Soror erat sollertissimi violinistae et musicographi Iohannis Baptistae de Cupis de Camargo.

Biographica[recensere | fontem recensere]

Nata est in genti militari et nobili sed sine opibus quae originem suam trahebat in Belgica, multi tamen autumant sed falso eam sive ex stirpe Italica sive Hispanica ortam esse.

Iam decem annos nata incepit in famoso theatro Monetae Bruxellensi palam artem suam saltationis exercere. Tam eleganter saltabat tantopereque Principessae de Linea placebat ut misisset eam Lutetiam ad artem suam perficiendam apud saltatricem famosam Franciscam Prévôt.

Micuit statim in Theatro Parisiensi in melodramate cui titulus "Caracteres Saltationis". Eius ars eximia saltandi, eius elegantia, eius facilitas ad tripudia, saltus et choreas exercendos, eius ars perfecta qua leviter sed fortiter corpus ad numeros movere valebat, ei plausus et maximam admirationem publici valuere.

Voltarius ille eam carmine celebravit.

Diu saltavit in multis scaenis multosque habuit amatores inter quos Ludovicum Borbonium qui tam zelotypus erat ut ei vetuisset ingressum ad theatra per sex annos. Tamen anno 1741 denuo ad scaenam revertit usque ad annum 1751.

Vixit tunc usque ad finem vitae honestissime atque pientissime, stipata quinque sexve catulis unicoque ultimo et fideli adulatore.

Rude donata mortua est sexaginta annos nata.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]