Maria-Ludovica Dött

E Vicipaedia
Wikidata Maria-Ludovica Dött
Res apud Vicidata repertae:
Maria-Ludovica Dött: imago
Maria-Ludovica Dött: imago
Nativitas: 20 Aprilis 1953; Northornon
Patria: Germania
Nomen nativum: Marie-Luise Duhn

Familia

Coniunx: unknown value
Proles: unknown value
Maria-Ludovica Dött anno 2014

Maria-Ludovica (Theod. Marie-Luise) Dött (nata nomine Duhn die 20 Aprilis 1953 in Northornon) rerum politicarum perita Germanica factionis CDU est.

Munus[recensere | fontem recensere]

Postquam scholam finivit, Dött tirocinium mercatoris in Herbipoli fecit et deinde in Idar-Oberstein tirocinium Gemmologiae. Deinde est particeps tabernae gemmariae Hoxariae.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 1984 ad factionem CDU accessit et annis 1994 - 1998 consiliaria urbis Hoxariae erat. Tum legata ad Dietam Foederalem Germaniae electa est et ad hoc diem manet.

Familia[recensere | fontem recensere]

Dött marito nupsit atque filium unum habet.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Mariam-Ludovicam Dött spectant.