Maimai

E Vicipaedia

Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.

Interpretationes vernaculae

Maimai (Iaponice マイマイ maimai; Sinis continentalibus 舞萌 Wǔméng[1]), typis maimai stylizatum, est rhythmicus porticuum ludus ab SEGA effectus et editus, in quo lusor, signis rhythmicis (notis appellatis) in monitorio tactili apparentibus respondens, motus quasi saltationes exsequitur. Lusor ludere potest aut solus aut una cum aliis, maxime quattuor lusoribus (maxime duo in singula machina).[2] Cum lusor apud alterum monitorium ludit, non licet alii ludere apud alterum eiusdem machinae.

Qui ludus est inceptum primum in Iaponia anno 2012 effectum, deinde in alias terras regionesve divulgatum.

Prima editio maimai tantum nominabatur, atque quae sequebantur sunt ludi conversi maimai PLUS, GreeN, GreeN PLUS, ORANGE, ORANGE PLUS, PiNK, PiNK PLUS, MURASAKi' MURASAKi PLUS, MiLK, MiLK PLUS, FiNALE, DX, DX PLUS, DX Splash, DX Splash PLUS, DX UNiVERSE, et DX UNiVERSE PLUS. Ludi conversi ante DX in alia machina, nomine machina vetere, et ludi conversi recentiores in alia machina, nomine machina nova, aguntur.

Machina[recensere | fontem recensere]

Machina maimai DX Splash

Machina maimai figuram arcae exhibet, quae machinae lavatoriae similis est.[3] In media machinae superficie sunt duo monitoria computatralia rotunda. Circum utrumque monitorium sunt octonae bullae pressoriae. In summa machina sunt duo monitoria minores quoque, quae vero sunt partes eorum rotundorum. Inter duo monitoria sunt locus ad nummos imponendos sive chartulam electricam (nomine Aime) apponendam ut machina eam legat.

Systema machinae ante maimai DX divulgatum, quod Microsoft Windows Embedded Standard 2009 utitur, machina vetus appellatur, et systema quod Windows 10 IoT Enterprise utitur machina nova appellatur, usque ab maimai DX.

Modus agendi[recensere | fontem recensere]

Multi cantus in ludo insunt, quorum plurimi in quattuor difficultatis gradus dividuntur: BASIC (facile), ADVANCED (provectum), EXPERT (peritorum), et MASTER (antistitum), atque aliqui in quintum, Re:MASTER (antistitum maximorum), qui difficultatem additiciam ostendit.[4] Genera cantuum sunt: cantus ex VOCALOID, ex Touhou Project, ex aliis ludis, cantus originales, atque populares.

Sunt aliquot genera notarum rhythmicarum:

  • TAP (pulsare): annulus roseus. Cum nota ad marginem monitorii accedit, lusori necesse est aut bullam premere aut notam ipsam tangere.
  • SLIDE (labi): stella caerulea ("caput") cum via caerulea sequente ("cauda"). Stella ipsa similis TAP notae est, deinde lusori necesse est manu sequi stellam secundum viam movens.
  • BREAK (frangere): annulus fulvus, qui est similis TAP notae, sed rationem altiorem dat si perfecte tangitur. Capiti SLIDE notae est quoque forma BREAK, ut stella fulva.
  • HOLD (tenere): vectis longus hexagonalis puniceus, quem lusori necesse est bullam aut ipsum tenere usque ad finem. Si manum nimis cito exsolvit lusor, rationem minorem dat. Ab versione DX, licet lusori manu exsoluta rursus tenere ne rationem amittat.
  • BOTH (ambo) sive EACH (utrumque, in Iaponia tantum): notae flavi geminae in formis TAP, SLIDE, BREAK, aut HOLD, quae simul ad marginem accedunt.
  • TOUCH (tangere, ab DX): nota quadrata caerulea in parte media monitorii apparens. Cum signa sagittarum in mediam notam conveniunt, tangenda est nota ipsa. Nota TOUCH autem formae BOTH est flava.
  • TOUCH HOLD (tangere et tenere, ab DX): nota quadrata colorata sicut TOUCH, sed tenenda est sicut HOLD.
  • EX (ab DX): nota claro lucens quae semper rationem perfectam dat si pulsata est. Omnia genera notarum praeter TOUCH et TOUCH HOLD in forma EX notae apparere possunt.

Notae[recensere | fontem recensere]