Machiavellismus

E Vicipaedia

Machiavellismus[1] est modus cogitandi et ratio agendi, in qua dux populi vel princeps, rationem fine iustificari arbitratus, omnibus spretis moribus nullisque omissis dolis id agat, ut potentiam suam augeat aut retineat. Etam sunt, qui Machiavellismum perturbationem animi esse putent.[2]

Quae opinio posita est in valde angusto et iniquo quaesitoque intellectu libri de principe, quem Nicolaus Machiavelli (1469-1527), vir politicus Florentinus, in exsilium eiectus a Medicibus, anno 1513 in sua villa rustica Italiane componere coepit.[3] Nam Ioannes Iacobus Russavius et Antonius Gramsci eum antecessorem potestatis populi esse putabant. Nuper increbruit opinio, Machiavellismum cogitationem Nicholai Machiavelli parum recte reddere.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Macchiavellismus" [sic] (p. xvii apud Google Books)
  2. Paulhus & Williams 2002.
  3. Il principe anno 1532 e prelo exiit; editio Latina anno 1560.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Paulhus, D. L. & Williams, K. M. (2002) The Dark Triad of personality: narcissism, Machiavellianism, and psychopathy. Journal of Research in Personality 36 (6): 556–563.