Latinitas bona

De principe

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Nicolaus Maclavellus. Santi di Tito pinxit

De principe[1] liber brevissimus sed hodie clarissimus in toto mundo occidentali, qui Italiane Il Principe appellatur, a Nicolao Maclavello scriptus est anno 1513 in lingua Italiana vulgari. Latine anno 1523 titulo De regnandi peritia divulgatus est, sed editione pessima auctori ignota.

In hoc opere parvo sed plenissimo sententiae doctae, auctor ait se omnia sapientiae suae de rebus civilibus distillavisse atque posuisse. Prima specie, libellus tantummodo consilia prudentia illustrat ut aliqui princeps aliquam civitatem superare possit et, sceleribus confectis paceque restituta, semper retinere. Tamen, cum scriptor Florentinus noxas in urbibus rureque Italicis inflictas ab exercitibus alienis vocatis in Italiam a pontifice ad regnum eius defendendum saepe lamentetur, multi lectores rogant an causa ulterior, amor patriae, scribendi fuisset. Maclavellus enim principi monet ne timeat violentia fraudeque uti, quo modo civitates Italicae valerent et omnes advenas ex terra Italica pellerentur. Scribit etiam fortunam esse quaestionem difficillimam quam omnes homines, specialiter principes ambitiosi, oppugnare debeant. Si placitis huius libri obtemperat, princeps magnus fit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ita in versione Latina 1560. Alibi "Princeps" et "De regnandi peritia"; cf. etiam Niccolò Machiavelli, De Principatibus ed. Giorgio Inglese (1994)]