Ludovicus III (rex Francorum occidentalium)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Ludovicus III (rex Francorum occidentalium)

Ludovicus III natus die 1 Novembris 864, obiit die 10 Aprilis 882, rex Francorum occidentalium fuit.

Vita[recensere | fontem recensere]

Post obitum patris mense Aprili 879 filius Ludovici II ex Ansgarde uxore in mense Septembri eiusdem anni Senonis in regem regni occidentalium Francorum coronatus est. Anno 880 regnum occidentalium inter se et fratrem Carlomannum divisum est. Ludovicus septemtrionalem partem obtinuit. In pugna contra Northmannos apud Sathulcurtem mense Augusto 881 regnum prospere defensum est.Sed mense Augusto sequente anno sine filiis relictis rex iuvenis iam obiit.

Fontes[recensere | fontem recensere]

  • Poema in lingua Theodisca (rithmus theutonicus) canit res gestas Ludovici III regis in pugna contra Nortmannos anno 881 :textus (Bibliotheca Augustana)
  • Annales Xantenses Textus
  • Annales Vedastini Textus
  • Annales Bertiniani (ed. Georg Waitz. Hannoverae, 1883 Textus)
  • Annales Fuldenses (edd. Friedrich Kurze, Georg Heinrich Pertzius: Annales Fuldenses sive Annales regni Francorum Orientalis, ab Einhardo, Ruodolfo, Meginhardo Fuldensibus Seligenstadi, Fuldae, Mogontiaci conscripti, cum continuationibus Ratisbonensi et Altahensibus. Hannoverae, 1891 Textus)