Lucius Manlius A.f. Capitolinus Imperiosus

E Vicipaedia

Lucius Manlius A.f. Capitolinus Imperiosus (quando natus, quando mortuus sit, nescimus) vir publicus Romanus patricius saeculi quarti a.C.n. fuit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Filius eius Titus Manlius Torquatus annis 347 a.C.n. et 340 a.C.n. ter consul erat.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Cum anno 363 a.C.n. urbs pestilentia affligeretur, senatus ad pestem, quae urbem vexabat, exstirpandam dictator clavi figendi causa nominari antiquo more iussit: Lucius Manlius dictator die 13 Septembris clavem in templum Iovis fixit. Manlius, quamquam bellum Hernicis inferre voluit, a senatu deinde ad magistratum ponendum coactus est[1].

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. op.cit., VII 3