Lucius Antistius Burrus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Lucius Antistius Burrus (nescimus, quando natus sit; mortuus est anno 189) senator Romanus patricius fuit secundo saeculo. Pater eius Quintus Antistius Adventus Postumius Aquilinus, consul suffectus anni 167 fuit. Vibiam Aureliam Sabinam, filiam Marci Aurelii et sororem Commodi in matrimonium duxit. Anno 181 consul ordinarius creatus est. Anno 189 Pertinace et Marco Aurelio Cleandro auctoribus[1] coniurationis accusatus iussu Commodi supplicio affectus est[2].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Historia Augusta, Commodus 6,11
  2. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 1, c. 797


Antecessores:
Lucius Fulvius Rusticus Gaius Bruttius Praesens II et Sextus Quintilius Condianus
Consul
181
cum
Imp. Caesare Marco Aurelio Commodo Antonino Augusto III
Successores:
Marcus Petronius Sura Mamertinus et Quintus Tineius Rufus