Lingua Gullah

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Lingua Gullah
Taxinomia:
Lingua creolis lexico praecipue Anglico et Africano occidentali
Locutores: 250 000
Sigla: 1 —, 2 cpe, 3 gul
Status publicus
Officialis
Privata C. F. A.
Litterae:
Scriptura: Latina
Procuratio:
Familiae linguisticae coloribus Vicipaediae pictae
Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae
Situs locutorum linguae Gullah
Situs locutorum linguae Gullah

Gullah est lingua in Civitatibus Foederatis australibus prope Mare Atlanticum inventa quae elementa ex lingua Anglica et linguis Africanis nonnullis trahit. Hodie ca. 250,000 homines hac lingua utuntur, quorum plurimi in civitatibus Carolina Meridionali, Georgia, Florida habitant.

Verba huius linguae saepe usitata sunt: cootuh ("testudo"), oonuh ("tu"), nyam ("edere"), buckruh ("vir candidus"), pojo ("ardea"), swonguh ("superbus"), benne ("sesame" (Latine?)), et biddy ("iuvenis avis").

Tempora verbi in lingua Gullah[recensere | fontem recensere]

Uh h'ep dem -- "Ego adiuvo illos/Ego adiuvabam illos" (Tempus Praesens vel Praeteritum)
Uh bin he'p dem -- "Ego adiuvabam illos" (Tempus Praeteritum)
Uh gwine he'p dem -- "Ego adiuvabo illos" (Tempus Futurum)
Uh done he'p dem -- "Ego adiuvi illos" (Tempus Perfectum)
Uh duh he'p dem -- "Ego iam adiuvo illos" (Tempus Praesens Continuum)
Uh binnuh he'p dem -- "Ego adiuvabam illos" (Tempus Praeteritum Continuum)

Fabula Gullah[recensere | fontem recensere]

Buh Lion bin a hunt, an eh spy Buh Goat duh leddown topper er big rock duh wuk eh mout an der chaw. Eh creep up fuh ketch um. Wen eh git close ter um eh notus um good. Buh Goat keep on chaw. Buh Lion try fuh fine out wuh Buh Goat duh eat. Eh yent see nuttne nigh um ceptin de nekked rock wuh eh duh leddown on. Buh Lion stonish. Eh wait topper Buh Goat. Buh Goat keep on chaw, an chaw, an chaw. Buh Lion cant mek de ting out, an eh come close, an eh say: "Hay! Buh Goat, wuh you duh eat?" Buh Goat skade wen Buh Lion rise up befo um, but eh keep er bole harte, an eh mek ansur: "Me duh chaw dis rock, an ef you dont leff, wen me done long um me guine eat you." Dis big wud sabe Buh Goat. Bole man git outer diffikelty way coward man lose eh life.

Reddita Latine: Buh Leo venabatur cum Buh Caprum in magno saxo iacentem spectavit qui buccam movebat et mandebat. Buh Leo propius serpsit ut eum caperet. Cum prope eum adveniat, attente aspiciebat. Buh Caper semper mandebat. Buh Leo conatus est cognoscere quid Buh Caper ederet. Nihil vidit prope eum nisi saxum nudum in quo Buh Caper iacebat. Buh Leo attonitus est. Buh Caprum exspectabat. Buh Caper semper mandebat et mandebat et mandebat. Buh Leo nihil cognoscere poterat, et cum propius venerit dixit: "Ecce, Buh Caper, quid edis?" Buh Caper territus est cum Buh Leo prae se surrexerit, sed cor audax sustinens respondebat: "Hoc saxum mando, et si me non linquas, saxo consumpto te quoque edam." Hoc verbum magnum Buh Caprum servavit. Vir audax ex periculis fugit ubi vir timidus perit.

Novum Testamentum in lingua Gullah moderna[recensere | fontem recensere]

Novum testamentum nuper redditum est. Ecce Secdundum Matthaeum 2:1.

Now Jedus been bon een Betlem town, een Judea, jurin de same time wen Herod been king. Atta Jedus been bon, some wise man dem dat study bout de staa dem come ta Jerusalem fom weh dey been een de east. And dey aks say, "Weh de chile da, wa bon fa be de Jew people king? We beena see de staa wa tell bout um een de east, an we come fa woshup um op. Wen King Herod yeh dat, e been opsot fa true. And ebrybody een Jerusalem been opsot too. E call togeda all de leada dem ob de Jew priest dem and de Jew Law teacha dem. E aks um say, "Weh de Messiah gwine be bon at?" Dey tell King Herod say, "E gwine be bon een Betlem town een Judea."

Latine: Cum autem natus esset Iesus in Bethlehem Iudaeae in diebus herodis regis, ecce Magi ab oriente venerunt Hierosolymam dicentes: "Ubi est, qui natus est, rex Iudaeorum? Vidimus enim stellam eius in oriente et venimus adorare eum." Audiens autem Herodes res turbatus est et omnis Hierosolyma cum illo; et congregans omnes principes sacerdotum et scribas populi, sciscitabatur ab eis ubi Christus nasceretur. At illi dixerunt ei: "In Bethlehem Iudaeae."