Lingua Bhili

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Lingua Bhili
भीली
Taxinomia:
Locutores: 1 300 000 ("anno 1998", Bhili sensu stricto)
5 600 000 (series linguarum Bhili)[1]
Sigla: 1 —, 2 inc, 3 bhb
Status publicus
Officialis
Privata India
Litterae: Traditio Bhili
Scriptura: Devanagari, Gujarati
Procuratio:
Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae
Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae
Linguae Indicae praecipuae
Linguae Indicae praecipuae

Lingua Bhili (Bhīlī) ad Linguas Indicas e divisione Indoiranica familiae Indoeuropaeae pertinet. In India adhibetur in pagis Jhabua, Dhar, Ratlam, Indore et Khargone civitatis Madhya Pradesh et in pagis Sabarkantha, Panchmahals et Dahod civitatis Gujarat.

Bhili seu Bhil est etiam nomen seriei sermonum Indicarum in finibus linguarum Gujarati et Rajasthani adhibitarum. In hac serie enumerantur linguae seu dialecti Adivasi Garasiya gas, Bauria bge, Bhilali bhi, Bhili, Chodri cdi, Dhodia dho, Dubli dub, Dungra Bhil duh, Gamit gbl, Rajput Garasia gra, Mavchi mke, Nahali nlx, Noiri noi, Palya Bareli bpx, Pardhi pcl, Pauri Bareli bfb, Rathavi rtw, Rathvi Bareli bgd, Vagdi wbr.

Linguae huius serie aut scriptura Gujarati aut Devanagari conscribuntur, sed usque hodie paucae litterae exstant; traditio popularis praecipue in cantilenas refertur.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Anantrao Bodhankar, Bhillori (Bhilli)-English Dictionary. Pune: Tribal Research & Training Institute, 2002
  • L. Jungblut, A Short Bhili Grammar of Jhabua State and Adjoining Territories. S.l: s.n, 1937
  • Randhir Khare, The Singing Bow: Song-Poems of the Bhil. New Delhi: HarperCollins Publishers India, 2001. ISBN 8172234252
  • Charles S. Thompson, Rudiments of the Bhili Language. Ahmedabad [India]: United Printing Press, 1895
  • Siddheshwar Varma, Bhil Dialects and Khandesi: A Linguistic Analysis. Hoshiarpur: Vishveshvaranand Vishva Bandhu Institute of Sanskrit and Indological Studies, Panjab University, 1978 (Panjab University Indological series, 23)