Lancelot de Casteau

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Palatium Principum Episcoporum Leodicensium saeculo XVII pictum

Lancelot de Casteau,[1] urbis Montis Valloniae incola, fuit saeculo XVI coquus trium principum episcoporum Leodicensium, scilicet Roberti de Berghes, Gerardi de Groesbeek et Ernesti de Bavaria; senex e laboribus suis conscripsit opus de re culinaria cuius titulus est Ouverture de cuisine. Ad honorem aditús Roberti de Berghes, qui anno 1557 episcopus creatus est, Lancelot de Casteau cenam adventiciam Roberti de Berghes die 12 Decembris 1557 ordinavit ordinemque in libro suo maxima cura descripsit.

Fuit magister pistor (boulanger) ab anno 1562 civesque (bourgeois) urbis Leodici ab anno 1571. Anno 1572 in matrimonio duxit Mariam Josselet (seu de Herck) filiamque Ioannam ex ea genuit. Ab anno 1601, pauper ob emolumentis episcopalibus debitis carentibus, apud filiam generumque Georgium Libert auri fabrum habitavit.

Opera[recensere | fontem recensere]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Nomen Lancelot de Chasteau vel de Chestea sive etiam Anseau de Chestea in archivo Leodiensi reperitur.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • René Jans, "Un cordon bleu du XVIe siècle, apprécié mais mal payé par les princes-évêques de Liège: Lancelot de Casteau" in Bulletin de la Société royale Le Vieux-Liège vol. 11 (1993) pp. 292-295
  • Pierre Leclercq, La joyeuse entrée du prince-évêque de liège Robert de Berghes. Le 12 décembre 1557, une journée solennelle ponctuée par un somptueux banquet. Le Livre Timperman, 2009. ISBN 978-9077723-79-1
  • Herman Liebaers, Jacques Kother, edd.; Léo Moulin, interpr.; Ouverture de cuisine par Lancelot de Casteau. Antverpiae: De Schutter, 1983 [Editio operis cum commentariis et praefationibus]