LTI – Notizbuch eines Philologen

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

LTI – Notizbuch eines Philologen titulus libri anno 1947 editi quem Victor Klemperer scripsit. Titulus Latino-Germanicus dicit "Lingua Tertii Imperii - philologi pugillares". In libro agitur de lingua illius imperii Germanici, quod nazistae aliquod tempus drittes seu "tertium" vocabant (post illud primum quod dicebatur et Romanum et Sacrum et Germanicum et illud secundum anno 1871 conditum).

Victor Klemperer inter alia invenit linguam nazistam multis siglis plenam fuisse sicut NSDAP, SS, DAF, etc. et eorum effectum publicum orsum esse ab eo quod semper eadem imaginationis nazisticae verba iterum iterumque dicerentur. Illud abbreviationis usum nazisticum ipse ridicule imitatus est titulo sui libri "LTI".

Liber[recensere | fontem recensere]

  • LTI - Notizbuch eines Philologen. Philipp Reclam jun. Stuttgart. (Germanice)