Kicius

E Vicipaedia
Commenticia Kicii imago.

Kicius[1] (Sinice 箕子 Jīzǐ ; Coreanice 기자 Gija) familiae Xam Sinarum aulicus fuit sub Chei fratris filii imperio, quem unum e tribus sapientibus illius aulae Confucius habuit. Postquam regem magnum Changus familiae Cheu evicit, missus est a rege novo in terram quae nunc Corea vocatur, quo, ut dicunt Sinarum rerum gestarum scriptores, indigenas et agri culturam docuit et seri nec non alias suae gentis artes, quam ob rem rex fieret populi Gojoseon (hoc est Coreae antiquae), quem igitur et eponymo Gija Joseon (Corea Kiciana) appellant.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Martini Martinii, Sinicae historiae decas prima : res a gentis origine ad Christum natum in extrema Asia, sive magno Sinarum imperio gestas complexa, p. 91.