Geraldus Brown
Patria: Civitates Foederatae Americae
Nomen nativum: Edmund Gerald Brown Jr.
Familia
Geraldus Brown, praenominibus plenis Edmund Gerald, saepissime Jerry nuncupatus (Franciscopoli natus die 7 Aprilis 1938), politicus et causidicus, quater gubernator Californiae meruit.
Patre homonymo (sed Pat Brown nuncupatus) qui ipse gubernator civitatis fuerat, Jerry Brown in urbe nativa educatus est apud Iesuitas in collegio Sancti Ignatii, universitate Sanctae Clarae, novitiatu Sacri Cordis. Postea universitatem Californiensem Berkeleiensem universitatemque Yalensem frequentavit. Factionis Democraticae sodalis, gubernator Californiae fuit ab anno 1975 usque in 1983 et a die 3 Ianuarii 2011 usque ad 7 Ianuarii 2019. Interea advocatus generalis eiusdem civitatis fuit ab anno 2007 usque in 2011, gubernatore Arnoldo Schwarzenegger, atque praefectus urbi Quercupoli a die 4 Ianuarii 1999 usque ad 8 Ianuarii 2007.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Biographia apud Bibliothecae Californiae pagina interretialis
- Brevis biographia apud Societatem Nationalem Gubernatorum (National Governors Association)