Iulia Maesa

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Nummus urbis Sidonis imaginem Iuliae Maesae monstrans

Iulia Maesa[1] (nata die 7 Maii anni incerti circa 165; mortua 3 Augusti 224) fuit mulier nobilis Imperii Romani et avia duorum imperatorum. Iulia Maesa fuit filia Iulii Bassiani (qui e stirpe regum divinorum Emesae ipse fit pontifex dei El-Gabal sive Elagabali) sororque Iuliae Domnae quam in matrimonium duxit imperator Septimius Severus.

Iuliam Maesam in matrimonium duxit Iulius Avitus et ex ea duas filias genuit:

Anno 217, mortuo Caracalla filio Iuliae Domnae, Iulia Maesa ad Emesam recedit sed coniurationem incepit ut nepotem suum Elagabalum fieret imperatorem, id quod evenit anno 218. Anno 222, Elagabalo ipso interfecto, alterum nepotem Severum Alexandrum imperio praeposuit. Post mortem deificata est.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Auctor Historiae Augustae eam appellat "Maesa sive Varia".

Nexus externi[recensere | fontem recensere]