Ab excessu Divi Marci

Latinitas bona
E Vicipaedia
(Redirectum de Ab excessu divi Marci)
Herodiani versio Latina ab Angelo Politiano anno 1493 facta: titulus

Ab excessu Divi Marci est titulus Latine cognitus operis Herodiani de indole et rebus gestis imperatorum Romanorum a Marco Aurelio mortuo usque ad Gordianum III accessum. Tituli Graeci in libris manuscriptis reperti sunt Ἱστoρία, Βασιλεία et iunctim Βασιλεία ἱστoρία, scilicet "Res imperiales". Hoc opus in octo libros divisum vitas imperatorum et res gestas imperii ab anno 180 usque ad 238 enarrat.

Anno 1493 hic liber in Latinum ab Angelo Politiano conversus est.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Herodiani editio Aldina bilinguis anno 1524 divulgata: titulus

Herodianus de aevo suo scribit, sed scriptoribus anterioribus interdum usus est. De proelio apud Lugdunum, ut asseverat, "aliqui eius temporis auctores" aciem Clodii Albini ab initio fortiorem esse, Laetumque ducem equitum usque ad eventum moravisse et in fine Septimio Severo adiuvisse praetendebant; sic re vera Dio Cassius in Historiis narraverat.[1] De Britannis autem qui "nudi et cum animalium imaginibus picti" pugnaverunt res e scriptoribus antiquis extrahit.[2]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Dio, Historia Romana 76.6; Herodianus, Ab excessu Divi Marci 3.7.
  2. Herodianus, Ab excessu Divi Marci 3.14.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Editiones et versiones
  • 1493 : Historiae de imperio post Marcum vel de suis temporibus e Graeco ... translatae a Politiano, Romae, [sine typographo], die XX Iunii 1493 (Latine) Textus apud Internet Archive; Editio 1498
  • 1503 : Τῆς μετὰ Μάρκον βασιλείας ἱστοριῶν βιβλία ὀκτώ, Venetiis, in Aldi neacademia, 1503 (editio princeps) (Graece)
  • 1524 : Herodiani historiarum libri VIII, Venetiis, Aldus, 1524 (Latine, Graece) Textus apud Internet Archive]
  • 1525 : Historia d'Herodiano dello Imperio dopo Marco tradotta in lingua toscana. 1525 (Italiane) Textus apud Internet Archive
  • 1855 : Ab excessu divi Marci libri octo ab Immanuele Bekkero recogniti, Lipsiae, sumptibus et typis B.G. Teubneri, 1855 («Bibliotheca scriptorum Graecorum et Romanorum Teubneriana») (Graece)
  • 1883 : Ab excessu divi Marci libri octo, Edidit Ludovicus Mendelssohn, Lipsiae, in aedibus B.G. Teubneri, 1883 («Bibliotheca scriptorum Graecorum et Romanorum Teubneriana») (Graece)
  • 1922 : Ab excessu divi Marci libri octo, Edidit Kurt Stavenhagen, Lipsiae, in aedibus B.G. Teubneri, 1922 («Bibliotheca scriptorum Graecorum et Romanorum Teubneriana») (Graece)
  • 1961 : History of the Roman Empire from the Death of Marcus Aurelius to the Accession of Gordian III, ex Graeco translata ab Eduardo C. Echols, Berkeley, University of California Press, 1961 (Anglice).
  • 1996 : Geschichte des Kaisertums nach Marc Aurel, cum praefatione ac commentario nominumque indice a Friedhelm L. Müller, Stuttgarti, F. Steiner, 1996 (Graece, Theodisce).
Eruditio
  • Geza Alföldy, Zeitgeschichte und Krisenempfindung bei Herodian in Geza Alföldy, Die Krise des Römischen Reiches. Ausgewählte Beiträge (Stuttgarti 1989) pp. 273–294
  • Thomas Hidber, Herodians Darstellung der Kaisergeschichte nach Marc Aurel. Basiliae, 2006 (Schweizerische Beiträge zur Altertumswissenschaft, 29)
  • H. Sidebottom, "The Date of the Composition of Herodian's History" in L'Antiquité Classique vol 66 (1997) pp. 271-276
  • Martin Zimmermann, Kaiser und Ereignis. Studien zum Geschichtswerk Herodians. Monaci, 1999 (Vestigia, 52)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.