Iulapium

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Iulāpium, iulēbus[1] aut iulēpus,[2] est verbum mediaevale ex origine asiatico (Arabice julāb, a Persico gulāb, id est "aqua rosata") quod designat potionem dulcem et iucundam, saepissime ex aqua, petalis maceratis, et saccharo.

Iulapia, aevo medio, salubria habebantur, qua de causa saepius in scriptis medicalibus describuntur. Corvinus, exempli gratia, scripsit librum nomine De diatartari iulapii temperamento, qualitatibus, usu, & dosi enarratio.

"Iulepus" quoque indicabat melicratum recens, ut adfirmat Pexenfelder:

"Sunt insuper varii potus mustulenti, qui vel conficiuntur ex favis et aqua (immixtis aromatibus;) ut est Aqua mulsa, ad usus condita; Melicratum autem recens, est mistura aquae, cum melle, aut saccharo, repentino usu parata; (officinae Julepum vocant.)" -Apparatus Eruditionis p.201

Genera iulapii sunt inter alia:

  • Iulapium meridionale ex mentha est potio fortis americana ex Borbonensi, saccharum, aqua et mentha.

Notae[recensere | fontem recensere]