Isoglossa

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Isoglossae in insulis Faerois
Lingua Theodisca alta dividitur in Theodiscam superiorem (viridis) et Theodiscam centralem (caerulea), sed distinguitur a Franconia inferiore et Saxonica (gilva). Isoglossae principales, Linea Benrathensis et Spirensis, atrae designatae sunt.

Isoglossa est limes geographicus quarundam proprietatum linguarum sicut pronuntiationis vocalis, verbi significationis aut cuiusdam usus syntactici. Dialectis maioribus tota fascis isoglossarum esse solet; ut puta Linea Benrathensis Dialectos Theodiscas altas a linguis Germanicis Occidentalibus dividit; et Linea Spediensis-Ariminensis Gallo-Italicas dialectos dividit a linguis Italoromanicis . Singularis autem isoglossa cum linguae limite incidere potest sed non debet.

Inter isoglossas notissimas est centum-satem isoglossa.


stipula Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!