Iosephus Mazzini

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Iosephus Mazzini
Giuseppe Mazzini
Iosephus Mazzini
Iosephus Mazzini
Natus 22 Iunii 1805
Genuae
Obiit 10 Martii 1872
Pisis

Iosephus Mazzini (Genuae die 22 Iunii 1805 natus; Pisis die 10 Martii 1872 mortuus) fuit patriae amans ac rerum novarum cupidus Italicus. Contra monarchiam et pro rem publicam liberam in Italia pugnavit.

Vita[recensere | fontem recensere]

Mazzini, rei familiaris copiis locuples, iure Genuae studuit et anno 1827 iuris doctoris gradum adsecutus est. Post seditiones anno 1831 comprehensus est et exsul in Massiliam ire debuit, ubi praeclaram societatem politicam Iuvenem Italiam (Italiane La Giovane Italia) et diarium eiusdem nominis condidit. Anno 1834 novam societatem Iuvenem Europam fundavit.

Post tumultus anno 1848 in Italia redito, Mazzini Rem Publicam Romanam cum Aurelio Saffi ac Carolo Armellini duxit, sed post quam rem publicam profligata est, iterum die 3 Iunii 1849 patria effugere debuit et solum paulo ante mortem anno 1870 in Italia rediit. Interea una nova civitas Italica creata est, non res publica a Mazzini sperata sed monarchia a rege Victorio Emmanuele II antea rege Sardiniae ducta.

Lege etiam Italiane[recensere | fontem recensere]

  • Pietro Galletto, Mazzini, nella vita e nella storia, Giovanni Battagin Editore, 2005, 3 volumi, 1262 pagine.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Iosephum Mazzini spectant.
Domus natalis Iosephi Mazzini Genuae


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!