Iosephus Benedictus Monteiro Lobato

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Monteiro Lobato

Iosephus Benedictus Monteiro Lobato (Lusitane: José Bento Monteiro Lobato), natus in vico Taubatea) in Brasiliae die 18 Aprilis 1882, mortuus die 4 Iulii 1948, fuit scriptor Brasiliensis, auctor librorum puerilium de Praediolum Pici Flavi (Lusitane: Sítio do Pica-Pau Amarelo) necnon aliorum.

Vita[recensere | fontem recensere]

Urupem (Lusitane Urupês), voluminem primum narratiunculae, Monterius Lupatus edidit 1918. Ultima fabula in voluminem, Urupês ostendit personam praeclarum Petronium Euphractum (Lusitane "Jeca Tatu", qui Anglice "Armadillo Bumpkin" significat).

Curator negotiorum Brasiliae Novi Eboraci 1927, Lupatus admiravit progressum in Civitatibus Foederatis Americae et volumen Americam anno 1930 scripsit.

Praediolum Pici Flavi[recensere | fontem recensere]

Huius vici egregii personae sunt:

  • Domina Benedicta (Lusitane Dona Benta) Praediolum Pici Flavi domina ac Resimiculae et Petriculi est. Domina Benedicta femina magni consilii est.
  • Matertera Anastasia (Lusitane Tia Nastácia) Dominae Benedictae inclyta coqua est.
  • Lucia (Lusitane Lúcia) sive Resimicula (Lusitane Narizinho) bella et intellegens neptis Dominae Benedictae est. Resimicula nasus resimus praeclarus est. Resimicula Regni Aquarum Clararum (Lusitane Reino das Águas Claras) principissa est.
  • Petrus Encerrabodes a Oliveira sive Petriculus (Lusitane Pedrinho) animosus et somnians nepos Dominae Benedictae est. Petriculus Comites Barbarum Labri Superioris Mangiferae (Lusitane Conde dos Bigodes de Manga) est.
  • Aemilia (Lusitane Emília) puppa laciniae panneae Resimiculae qui Matertera Anastasia faciebat est. Aemilia Comitissa Trium Stellicularum et Marchionissa Caudiculensis (Lusitane Marquesa de Rabicó) est.
  • Marchio Caudiculensis (Lusitane Marquês de Rabicó) porcellus gulosus et pinguis. Marchio Caudiculensis infortunato matrimonio Aemilia nupsit. Familia septem fratrum habuit ex qua reliquuus est Marchio. Alii hominibus fuerum cibus.
  • Vicecomes Sabucosensis (Lusitane Visconde de Sabugosa) pupulus sabuci maizae Petriculo qui Matertera Anastasia faciebat est.


Denique aliae personae Historiae et Fantasiae partes habent, in primis Hercules, deinde Pericles, et Churchill.

Opera[recensere | fontem recensere]

Opera Puerilia[recensere | fontem recensere]

  • Puella Nasi Resimi (A menina do nariz arrebitado), 1920
  • Lasciviae Resimiculae (Reinações de Narizinho), 1931
  • Iter Coelum (Viagem ao Céu) et Sacius (O Saci), 1932
  • Venationes Petriculi (Caçadas de Pedrinho) et Iohannes Staden (Hans Staden), 1933
  • Historia Mundi Pueris (História do mundo para as crianças), 1933
  • Aemilia in Terra Grammaticae (Emília no País da Gramática) et Arithmetica Aemiliae (Aritmética da Emília), 1934
  • Geographia Dominae Benedictae (Geografia de Dona Benta), 1935
  • Commentarii Aemiliae (Memórias da Emília) et Petrus Pan (Peter Pan), 1936
  • Dominus Coxendicius Pueri (D. Quixote das crianças), 1936
  • Locubrationes Dominae Benedictae (Serões de Dona Benta) et Historia Inventorum (História da Invenções), 1937
  • Puteus Vicecomitis (O poço do Visconde), 1937
  • Minotaurus (O Minotauro), 1937
  • Fabellae Materterae Anastasiae (Histórias de tia Nastácia), 1937
  • Praediolum Pici Flavi (O Picapau Amarelo) et Naturae Emendatio (A reforma da natureza), 1939
  • Clavis Magnitudinis (A chave do tamanho), 1942
  • Fabulae (Fábulas), 1942
  • Duodecim Labores Herculis (Os doze trabalhos de Hércules) (2 tomi), 1944

Opera alia[recensere | fontem recensere]

  • Urupes (Urupês), 1918
  • Morientes Urbes (Cidades Mortas), 1919
  • Aethiopicula (Negrinha), 1920
  • Notiones Petroni Euphracti (Idéias de Jeca Tatu), 1919
  • Unda Viridis (A Onda Verde), 1921 et Niger Praesidens (O Presidente Negro'), 1926
  • Nudiustertius (Na Antevéspera), 1933
  • Scandalum Petrolei (O Escândalo do Petróleo), 1936 et Ferrum (Ferro), 1931
  • Dominus Sermo Gregarius et Brasilia (Mr. Slang e o Brasil) etProblema Vitalis (Problema Vital)
  • America (América)
  • Apud Lunaticos (Mundo da Lua) et Collectanea (Miscelânea)
  • Cymba Gleyrae (A Barca de Gleyre) (2 tomi)
  • Praefationes et Percontationes (Prefácios e entrevistas)
  • Litterae Minareti (Literatura do Minarete) (*)
  • Sermones Coetus, Comentationes et Tractationes (Conferências, artigos e crônicas) (*)
  • Epistulae Selectae (Cartas escolhidas) (2 tomi) (*)
  • Criticae et Alia Annotationes (Críticas e outras Notas) (*)
  • Epistulae Amantis (Cartas de Amor) (*)

(*) opera postuma.

Nexus Externi[recensere | fontem recensere]

Wikiquote-logo.svg Vicicitatio habet citationes quae ad Iosephus Benedictus Monteiro Lobato spectant.