Iohannes Brinkley

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Iohannes Brinkley (natus anno 1763 in oppido Woodbridge Suffolciae, mortuus 14 Septembris 1835 Eblanae) Anglicus natus, Hiberniae Astronomus Regalis primus, Academiae Regalis Hiberniae Praeses, Cluanensis ultimus episcopus (h.e.antequam haec sedes Anglicana cum Corcagia ipsius decessu mergebatur).

Suffolciae origine humili ortus, Northamptoniensi comitatu rudimenta accepit. Cantabrigiae Collegii Gunvilli et Caii sodalis, postea astronomiae professor in Collegio Trinitatis iuxta Dublinum factus est. Anno 1826 ad episcopatum elevatus est.

Memoriale eius Cluanensis ecclesiae cathedralis navatae muro dextro affigitur.