Iocelinus de Brakelonda

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Iocelinus sive Ioscelinus de Brakelonda (mortuus 1211) fuit monachus Anglicus et auctor chronici quod historiam abbatiae Burgi Sancti Edmundi narrat intra annos 1173 et 1202. Omnia quae de eo sciuntur in operibus eius inveniuntur.

Natus fuit Burgi Sancti Edmundi, cuius abbatiae in novitiatum iniit sub Samsone de Tottington, qui eo tempore magister novitiorum fuit, sed postea sacrista, et deinde ab anno 1182 abbas. Iocelinus habitum regularem sumpsit in 1173, Hugone Abbate, cuius per imprudentiam et laxitatem abbatia in paupertatem deciderat et monachi disciplinam amiserunt. Abbatiae fortunae in melius versae sunt cum Samso Hugoni successerit. Iocelinus qui Abbatis capellanus creatus fuit post Samsonem electum 4 mensibus, ministratum eius perprolixe describit, narrans se ipsum Samsoni 6 annos nocte et die comitatum fuisse.