Latinitas bona

Burgus Sancti Edmundi

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Aspectus in Aedem Cathedralem ex oriente

Burgus Sancti Edmundi (Anglice Bury St Edmunds) est urbs Anglica in comitatu Suffolcensi. Antea a Romanis 'Villa Faustina', et ab Anglis 'Bedricesweord' nuncupata, erat urbs regia Anglorum Orientalium. Hic sepultus est Sanctus Edmundus rex qui a Danis necatus est anno 869. Propter famam miraculorum apud sacellum eius effectorum, multi peregrini huc iter fecerunt. Abbatia ibi anno 1020 condita est et ecclesia abbatialis magnifica aedificata, quae ab Henrico VIII rege deleta est. Hodierna Ecclesia Cathedralis ex Ecclesia Paroeciali Sancti Iacobi creata, in saeculo vicensimo multum amplificata est, turri nuper addita.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]