Ioannes Hutton Balfour

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Ioannes Hutton Balfour

Ioannes Hutton Balfour (Anglice: John Hutton Balfour; natus Edimburgi die 15 Septembris 1808; ibidem mortuus die 11 Februarii 1884), alumnus universitatum Sancti Andreae apud Scotos et Edinburgensis, fuit medicus et botanista Scoticus. Professor meruit apud Glasguenses moxque Edinburgenses; fuit etiam curator Regii horti botanici Edinburgensis ab anno 1845 usque ad 1879. Balfour Societatis Regiae Londiniensis sodalis fuit, cui anno 1856 cooptatus est.



Opera[recensere | fontem recensere]

  • Class book of botany, 1852
  • Outlines of botany, 1854
  • The plants of the Bible, 1866
  • Elements of botany for schools, 1869
  • Introduction to the study of palaeontological botany, 1872
  • A manual of botany, 1875
  • Botany and religion, 1882

Nexus externus[recensere | fontem recensere]


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!