Iniera

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Ferculum consistens in iniera et aliquibus vatorum aut zeborum generibus.

Iniera (-ae, f.) (Amharice Tigrinyiceque; እንጀራ et Somalice; canjeero) panis planus delicatissimus, crispae similis, est, qui cuiuslibet Aethiopici aut Erythraei ferculi basin format. E tef (localis frumenti) fermentata farina fit quae postea in fictili lamina rotunda, ardentibus lignis calefacta, coquitur. Diversa minutalia comitur, velut dorovatum sive gallinaceum pullum cum liquamine, misruatum sive spissam lentium pulticulam aut sirovatum sive spissam lentium cicerum pulticulam.