Ignis Graecus
E Vicipaedia
Byzantina ignis Graeci imago. Ioannes Scylitzes, Synopsis historiarum: Bibliotheca Nationalis Hispanica Cod. Vitr. 26-2 f. 34v (saec. XII)
Ignis Graecus[1] (Graece: Ὑγρὸν πῦρ [hygròn pŷr] scil. 'ignis liquidus') fuit Imperii Byzantini armamentum. Aliter appellabatur πῦρ θαλάσσιον 'ignis marinus', πῦρ σκευαστόν 'ignis confectus'.[1]
Species [recensere]
Ignis Graecus in destinatum iactatus, fere omnibus condicionibus ardens, vix ab aqua restinctus, efficiens fuit contra inimicos. Fuerunt tres species:[2]
- Strepton, quo manibus in ligna utitur.
- Cheirosiphon, species ignota, qua in milites hostium utuntur.
- Siphon, quo Byzantini in navem longam hostium utuntur.[2]
Secretum functionis compositionisque [recensere]
Ignis Graeci natura fuit secreta. Diversi carinarii solum mixturae partem noverunt. Fabulae Graecae, quae dicebant ignem ortum esse a dei angelis liquores igneos proferendis, adiuverunt ad mysterium custodiendum.[2]
Notae [recensere]
- ↑ 1.0 1.1 Carolus Du Cange, Glossarium ad scriptores mediae et infimae Graecitatis (Lugduni: apud Anissonios, 1688); versio interretialis p. 1275.
- ↑ 2.0 2.1 2.2 "Griechisches Feuer" ad Vicipaediam Theodiscam.