Iasper Heywood

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Iasper Heywood (Jasper seu Gasper Heywood; 1535 - 1598) fuit interpres fabularum Senecae iunioris in lingua Anglica; primus etiam Iesuitarum in Anglia intravit.

Iasper Heywood, filius poetae scriptorisque scaenici Ioannis Heywood, natus est anno 1535. Socius fuit collegii Merton universitatis Oxoniensis; e hac societate vi expulsus anno 1558 in collegio Omnium Animarum electus est eodem anno; sed Elizabeth I regnante ex Anglia ut Catholicus post annum 1561 fugit. Per duodeviginti annos fuit professor theologiae moralis et controversiae in collegio Iesuitarum Dilingae. In Anglia missus 1581 mox revocatus est. A patria perpetuus exsul Neapoli mortuus est die 9 Ianuarii 1598.

Versiones[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

References[recensere | fontem recensere]

  • J. W. Cunliffe, On the Influence of Seneca upon Elizabethan Tragedy. 1893
  • Thornton S. Graves, "The Heywood Circle and the Reformation" in Modern Philology vol. 10 (1913) pp. 553-572