Iacobus Adlung

E Vicipaedia
Bindersleben, Fanum Sancti Lucae, ubi pater Iacobi organistae munere fungebatur et Iacobus ipse in musicis erudiebatur.

Iacobus Adlung (etiam: Adelung, Aldung; natus die 14 Ianuarii 1699 Bindersleben apud Erfordiam, mortuus die 5 Iulii 1762 Erfordiae) musicographus, magister et cantor ecclesiasticus Germanicus fuit. Anno 1732 in matrimonium duxit Beatam Elisabeth Ritter, burgimagistri cuiusdam (Groß-Wanzleben apud Magdeburgum) filiam.

Vita[recensere | fontem recensere]

Filius organistae et ludimagistri domi musicae studebat antequam Ienae philologiam et theologiam amplecteretur. Magistratu accepto Erfordiam revenit ubi anno 1727 in Ecclesia Dominicanorum domino Ioanni Henrico Buttstett successit.

Ipse clavichordia conficere sciebat. Anno 1736 autem flammis omnia eius consumpta est. Neque organi cantum deposuit, cum anno 1741 professor in Gymnasio Senatorio Erfordiensi factus est. Insuper cursibus dandis in Universitatem Hieranam vocatus est. Inter discipulos sedulos fuit Georgius Petrus Weimar.

Anno 1755 cooptatus est in Academiam Scientiarum Utilium.

Gravitudo[recensere | fontem recensere]

Scripta eius maximi momenti sunt in historia musicae temporis Bachiani exploranda. Insuper ea encyclopaedia quam anno 1726 pepigerat cum titulo Musica mechanica organoedi multa scitu digna de instrumentis construendis tradit. Adlung compositiones plurimas pro organis paravit atque fecit.

Opera[recensere | fontem recensere]

  • Anleitung zu der musikalischen Gelahrtheit. Erfordiae 1758; Lipsiae 1783 (reimpressio Cassellae 1953)
  • Musikalisches Siebengestirn, das ist, sieben zur edlen Tonkunst gehörige Fragen. Berolini 1768
  • Musica Mechanica Organoedi. Das ist: Gründlicher Unterricht von der Struktur, Gebrauch und Erhaltung, etc. der Orgeln, Clavicymbel, Clavichordien und anderer Instrumente, in so fern einem Organisten von solchen Sachen etwas zu wissen nöthig ist. Duabus in partibus, Berolini 1768 (anastatica reimpressio Cassellae 1931)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Johann Adam Hiller: Lebensbeschreibungen berühmter Musikgelehrten. Lipsiae 1784 (iterum Lipsiae 1979)