Hieronymus Bosch

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Imago (c. 1516) quae censetur Hieronymi Bosch esse
Firma illius Bosch

Hieronymus Boschus (natus nomine Jeroen Anthonissen van Aken circum annum 1450 in Belgico oppido Silva Ducis, mortuus anno 1516) fuit pictor qui saeculo quinto decimo et sexto decimo vixit. Cuius picturae sunt distinctae usu figurarum insolitarum mirabiliumque quae species morales et fabulas religiosas significant.

Vita[recensere | fontem recensere]

Cum Boschus neque scripta neque litteras inter amicos missas reliquerit, et historici et studiosi nostrae aetatis cognoscere multa facta de vita splendidi at perplexi artificis non possunt. Nec opera eius mores aut animum pictoris illustrant. Etiam eius annus natalis est ignotus.

Nihilominus historici affirmare possunt Boschum in oppido nomine quod est ‘s-Hertogenbosch (municipium in provincia Belgica Brabant, Latine scilicet Silva Ducis) vixisse per totam vitam et domo artificium natum esse. Plurimi credunt vel eius patrem vel unum avunculorum docuisse eum picturae artem, quamquam nulla opera facta a his relicta sunt. Anno 1463, Boscho parvo puero, incendium damnosum innumerabiles domos oppidi vastavit. Aliqui coniciunt hunc eventum postremo in imaginibus infernis fervidisque pictarum demonstratum esse. Plane Boschi opera ad signa violenta perturbataque inclinant, sed causam quae movit pictorem ad tales imagines disputare possumus.

Notae ex commentariis ecclesiae Sancti Iohanni in municipio indicant Boschum anno 1516 mortuum esse et funere commemoratum esse.

Ars et Cogitatio[recensere | fontem recensere]

Boschus est celeberrimus triptychis ornatis quae produxit, quorum famosissimum est appellatum “Hortus Deliciarum,” Paradisum monstrans. Haec triplex pictura magnifice artificis latum ingenium, novitatem, et curam singulis in rebus ostendat. Cetera illustria opera depicta ab artifice sunt “Sancti Antonii Temptatio” et “Navis Balatronum.” In talibus operibus similia argumenta apparent, praecipue depictio horribilium monstrorum et bestiarum horrendarum ferarumque quae saepe sunt comparata cum imaginibus in operibus Salvadori Dalii. Hac ratione aliqui nominaverunt Boschum “primum pictorem uti superrealismum ” aut etiam “patrem superrealismi” quamquam prope annos quinquecentos vixit ante motu artificium incepit. Ceteri judices artium tam observare themata moresque Christianos in eius operibus malunt ut non cogitent artem Boschi temporum rationem perturbare atque confundare. Vero medii aevi animus est perspicuus ardore poenis et patientiae et infernis. Boschus multos artifices praeter Dalium facere magna opera incitavit exempla gratia Pieter Brughel Maior et Joan Mirό.

Opera selecta[recensere | fontem recensere]

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Hieronymum Bosch spectant.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • A. M. Koldeweij, Paul Vandenbroeck, Bernard Vermet (2001) Hieronymus Bosch. The Complete Paintings and Drawings, New York: Harry N. Abrams. ISBN 0-8109-6735-9.


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!

Roman numeral 10000 CC DD.svg