Heraeum (Samos)

E Vicipaedia
Unica columna secundi dipteri Heraei adhuc stans.
Reliquiae arae in Heraeo Samio sitae.

Heraeum in Samo insula situm est sanctuarium maximi momenti deae Graecae Herae dedicatum.

Locus sanctuarii ab aetate aënea ineunte millenio tertio a.C.n. inhabitatus erat,[1]quod situs in planitie fecunda prope ostium fluminis in mare optimam sedibus collocandis opportunitatem habuit. Cum secundo millenio exeunte terra fere 0.5 m demissa sit et aqua subterreanea scanderit sedes paludibus natis, ut putatur, relictae sunt.

Quod sanctuarium Herae postea in loco ob paludes minus opportuno exstitit, a cultu antiquiore repetere possit: Fabula nempe regionis narrat Heram sub vitice natam esse, quae in sanctuario stabat.[2]. Inter reliquias sanctuarii aetatis aeneae effodiendas locus cultus cum arboris trunco inventus est, qui fortasse ad fabulam referri potest.

Sanctuarium saeculo sexto a.C.n. maxime floruit, tum cum praeter Heraeum Argivum deae sanctuarium maximi momenti factum est. Ab Herodoto[3] maximum templum Graecum quod quidem vidisset aestimabatur. Eius aedificationem architecto indigenae Rhoeco Philetis filio tribuebant.


Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Vladimir Milojčić: Die prähistorische Siedlung unter dem Heraion. Grabung 1953 und 1955, Samos 1, Habelt, Bonnae 1961
  2. Pausanias VII 4,4
  3. Thalia 60

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Jürgen Franssen: Votiv und Repräsentation. Statuarische Weihungen archaischer Zeit aus Samos und Attika. Verlag Archäologie und Geschichte, Heidelbergae 2011. (Archäologie und Geschichte, Vol. 13) ISBN 978-3-935289-36-8
  • Nils Hellner: Die Säulenbasen des zweiten Dipteros von Samos. Grundlage für die Rekonstruktion des Tempels in seinen Bauphasen. Samos Vol. XXVI. Bonnae 2009.
  • Christof Hendrich: Die Säulenordnung des ersten Dipteros von Samos. Samos Vol. XXV. Bonnae 2007.
  • Dušanka Kučan: "Zur Ernährung und dem Gebrauch von Pflanzen im Heraion von Samos im 7. Jahrhundert v. Chr." Jahrbuch des deutschen archäologischen Instituts Vol. 110. 1995. Pp. 1-64. (Paginae selectae apud Google Books)
  • Helmut Kyrieleis: Führer durch das Heraion von Samos. Athenis 1981.
  • Oscar Reuther: Der Heratempel von Samos. Der Bau zur Zeit des Polykrates. Berolini 1957.
  • Hans Walter: Das griechische Heiligtum dargestellt am Heraion von Samos. Stuttgardiae 1990.
  • Theodor Wiegand: Erster vorläufiger Bericht über die von den Königlichen Museen unternommenen Ausgrabungen in Samos. Berolini 1911.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]