Helsingia (Suecia)
Helsingia[1] est provincia in Nordlandia Sueciae. Provincia illa cum provincia Gestricia praefectum Gävleborg efficit.
Historia
[recensere | fontem recensere]Circa natum Christum oriuntur stabiles coaedificationes rusticae in illis vallibus depressioris, in quas amnes, medio quasi cursu, terram utrinque secant. Duo centra nasciuntur: in parte australi circa parochias Norrala ac Söderala, in parte septentrionali circa parochias Hög et Hälsingtuna.
Iam in primis post natum Christum saeculis exstructi sunt in Helsingia grandes tumuli sepulcrales, in quibus res Romanae originis de archaeologis inventae sunt.
Helsingia commemoratur de Adam Bremensis circa annum 1070; eo tempore populus provinciae incipiebat fidem Christianam accipere.
Medio aevo provincia Helsingia divisa est in duas partes ecclesiasticas et politicas: Alir atque Sunded.
Saeculo XIV, in quo tractus septentrionalis postremo et de facto regno adiunxit Suecico, Helsingia sive Helsingia major usus est ut nomen commune pro tota Suecia boreali, comprehendens provincias Medelpadiam, Angermanniam, Westrobothniam, Lapponiam et Helsingiam hodiernam. Quod limites attinet, eos a meridie fluvium Dalensem (Suecice: Dalälven), ab occasu Norvegiam, ab oriente sinum Bothnicum, a septentrioni vero flumen Ula, lacum Ula-Träsk ad latitud. gradum 65. Terrae illae atque Finniae proprium legum corpus, nomine Ius Helsingia, ad 1442 usque erat.
Commoditates hujus provinciae praecipuae erant linum, materia silvestris atque matrix ferri.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda, 2009.
Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes! |
| ||||