Helena Hartmann

E Vicipaedia
Helena Hartmann, 1898

Helena vulgo Helene Schneeberger (nata die 14 Septembris 1845 Manhemii, mortua die 12 Martii 1898 Vindobonae) histrio Germanica fuit.

Vita[recensere | fontem recensere]

Anno 1860 e scaenis Manhemii se produxit et porro in turma histrionum mansit, ut partes amasiuncularum ageret. Anno autem 1864 Hammoniae in Theatro Thalias operam dare coepit. Anno 1865 Henricus Laube dramaturgus quidam aures et oculos attendens eam Vindobonam venire fecit. Iam triennio post in Theatro ad Palatium Imperiale operatus est.

Anno 1868 Ernesto Hartmann nupsit et officialiter histrio aulica declarata est.

Gravitudo[recensere | fontem recensere]

Partes modum in naturalem actura feminas sine arte naturales atque simplices praemonstrabat. Sensus et elegantiam figuris suis tribuere iuvat. Quae omnia bene videri poterant in his partibus:

  • Lorle (»Dorf und Stadt«)
  • Louis (»Pariser Taugenichts«)
  • Grille, Hermance (»Kind des Glücks«)
  • Helene (»Vornehme Ehe«)
  • Dörte (»Hans Lange«)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Helenam Hartmann spectant.