Hanno Navigator

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Hanno Navigator erat explorator Carthaginiensis, cum classe et multis milibus colonis profectus, qui ad litus Atlanticum in Maroco septem urbes Carthaginienses pluribus hominibus constituit aut condidit, et oras Africanas exteriores, ut videtur, penitus ad Sinum Guiniensem exploravit. Fortasse c. 570 a.C.n. vixit, quamquam nonnulli classici dicunt non posse fixos annos eius propius quam in spatium 633-530 a.C.n..

Navigator sic appellatus est ut liceret discernere inter eum et Hannonem Magnum, qui postea Carthaginiensis dux praeclarior erat. Hanno Navigator, ut dicitur, eas rationes de itinere tabulae inscripsit, quae reditu eius Carthaginem perfecto in templo Ba'alis Hammonis (quem Graeci scriptores dicunt Cronum) pependit.