Guillelmus de Podio Laurentii

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Guillelmus de Podio Laurentii fuit historicus Occitaniae saeculi XIII, Latine scribens. Natus est Tolosae post annum 1200. Ut clericus inter annos 1228 et 1230 servavit episcopo Fulconi Tolosano; curabat oppidum Podium Laurentii (a quo cognominatus est) inter annos 1237 et 1240 amicusque erat episcopi Raimundi de Falgario successoris Fulconis. Ab anno 1244 fuit cappellanus comitis Raimundi VII morientique adfuit die 27 Septembris 1249. Anno 1275 etiam vivebat.

Opus historicum Guillelmi titulum habet Cronica.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Guillaume de Puylaurens, Chronique 1145-1275: Chronica magistri Guillelmi de Podio Laurentii; liber a Johanne Duvernoy editus Lutetiae: CNRS, 1976; reimpressus Tolosae, 1996. ISBN 2-910352-06-4.