Guillelmus Figueira

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Guillelmus Figueira (Occitanice Guilhem Figueira), qui saeculo XIII floruit, fuit ioculator et trobator Tolosanus. Secundum vitam eius in libris manu scriptis servatam,[1] post Tolosam a Francis captam in Italiam fugit; vel in hoc itinere vel in alio quodam Blacat dominum et trobatorem Provincialem cognovit. In Italia aulam imperatoris Friderici II frequentavit et carmina de rebus publicis annis 1226 et 1237 composuit. Fuit inimicus paparum et clericorum; comitem Tolosanum Raimundum VII et imperatorem Fridericum II saepe laudavit.

In Sirventes sive satiricum eius carmen contra ecclesiam Catholicam (217,2;[2] incipit: "D'un sirventes far") trobatrix Gormonda de Montepessulano responsum dedit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. J. Boutière, A.-H. Schutz, edd., Biographies des troubadours (Lutetiae: Nizet, 1964) No LXV (pp. 434-435).
  2. Numeros carminum poetarum Occitanorum (trobatorum) invenis apud A. Pillet, H. Carstens, Bibliographie des Troubadours (Halis Saxonum, 1933)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Joseph Anglade, Les troubadours de Toulouse (Tolosae: Privat, 1928) pp. 103-104, 171-181
  • Emil Levy, Guilhem Figueira, ein provenzalischer Troubadour. Berolini, 1880
  • Katharina Städtler, "The sirventes by Gormonda de Monpeslier" in The voice of the trobairitz: perspectives on the women troubadours ed. William D. Paden (Philadelphia: University of Pennsylvania Press, 1989) pp. 129-155