Glyn Simon

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Glyn Simon, vulgo plenius William Glyn Hughes Simon (1903-1972) clericus episcopusque Ecclesiae Cambrensis Anglicanae saeculi vicensimi medio, primatis officium tenebat.

Familia clericali e Maridunensi comitatu oriunda Abertawe sive Swansea natus, Collegio Christi Brechoniae, postea Collegio Iesu apud Oxonienses institutus, Litteris Humanioribus Theologiaeque studuit. Cambriam regressus, diaconus ab episcopo Cestrensi, presbyter a Bangorensi episcopo ordinatus est. Seminariorum Bangorensis postea Sancti Michaelis prope Landavam rector fuit. Huius seminarii inter discipulos poeta celeberrimus R. S. Thomas mentionem meretur.

Simon anno 1948 curam decani Ecclesiae Cathedralis Landavensis cum cura paroechiali Landavensi accepit. Ecclesiae Bello Mundiali Secundo diruptae, Georgio Pace architecto, restaurationem incepit, inter quam arcus magnus parabolicus Christi statuam a Iacobo Epstein sculptam sustinens constructus est ut nauis a choro divideretur. Decanus, qui iam commissioni liturgicae praesidebat, motu liturgico impulsus missam paroechialem instauravit. Cum iuvenum catechesi se adstrinxit tum mulierum virorumque societatis constituit.

Anno 1954, Simon, episcopus Abertawe Brechoniaeque electus post homiliam praeclaram ab episcopo Oxoniensi Galfrido Kirk habitum, Brechoniae ecclesiae consecratus est. Paroechias urbanas necnon rurales assidue frequentavit. His visitationibus pastoralibus villarum rusticarum ecclesiarumque parvarum "Purae Walliae" sitarum proportiones aedificiales miratus, architecturae quaestionum peritus, mox linguae Cambricae cognitionem adeptus est.

Simon anno 1958 Collegium Electorale in episcopatum Landavensem transtulit. Hic pastorem donis eximiis praeditum se praestitit. Praedicator optimus, is huius magnae diocesis necessitatibus se conformavit. Theologus acutus, traditione Anglo-Catholica nutritus, exegesis libros conscripsit. Simon Edwardi Wickham Sheffeldensis canonici exemplo inductus industriae problemata comprehendere volens, fabricae ferreae Portus Talboti (prope Margamensem Cistercensium olim abbatiam) presbyterum assignavit.

Simon nusquam controversiam detrectavit. Iam decanus traditiones pseudo-Druidicas ab Iolo Morgannwg adinventatas quae Curiae Poetarum (vulgo Gorsedd y Beirdd) habentur denuntiavit. Simon ipse nihilominus huic curiae multis post annis adhaerebat. Mense Octobri anni 1966 Simon, cum tempore pluviali scoriarum post carbones extractas congeries montis clivo deposita, prolapsa, vici cognomine Aberfan scholam obruisset, discipulos 118 praeceptoresque oppressisset, Auctoritatis Carboneae Praesidem Baronem Robens publice increpuit.

Episcopus de bello iusto doctrinam Catholicam ab Augustino Thomaque Aquinate formulatam recepit. Armamenta nuclearia plane repuduit. Adagium (Anglice adlitteratione expressum) "Melius mortuum quam Rubrum [scilicet communistam] esse" respuit. Simili modo, apartheid (generum separationis) tempore, post invitationem Africae Meridionalis ludentibus adhibitam, Societati Criccetii Glamorganensi adhaerentis tesseram se remissurum minatus est.

Alfredo Edwino Morris Monumetensi episcopo, qui linguam Cambricam loqui nesciebat, in archiepiscopatum designato, Simon in Collegii Electoralis "factiones" vehementer invectus, refutationem ab amico Carolo Witton-Davies Oxoniensi archidiacono compositam saturamque ab actorum diurnalium scriptore Theomemphi cognomine redactam recepit.

Anno 1968 eiusdem archiepiscopi successionem metropoliticam accepit. Landavensis episcopus ecclesiae non legibus stabilitae vox praeclara, archiepiscopali biennio in quaestionibus ad rei publicae statum, nationem, linguam pertinentibus ultra modum anteriorem versabatur. Mense Iulio anni 1969 Arvoniae castris Caroli Principis Walliae inaugurationis caerimoniae preces fudit. Cantorem popularem Dafydd Iwan, cum anno 1970 mulctam linguae Cambricae defensionis causa constitutam solvere recusavisset, in carcerem Cardiffiensem coniectum visitabat Simon animumque allevabat. Antistes, cum operis Iohannis Cardinalis Daniélou versionem edidisset quae feminarum ministerium in Ecclesiae temporum priscorum tractavit, mulieres ad diaconatum ordinare ipse statuit. Sedem metropoliticam mense Iunio, episcopatum Landavensem mense Augusto anni 1970 reliquit.

Simon episcoporum Anglicanorum Lambethi congressibus bis interfuit. Anno 1967, Gazzadae Langobardiae conversationis inter Catholicos Anglicanosque Concilio Vaticano Secundo instigatae particeps fuit. Anno 1963, Congressui Anglicano apud Toronto habito adfuit.

Simon bis uxorem duxit. Uxor prima (Rhosllanerchrugog paroechiae Esclushami comitatu Denbighensi orta) linguam Cambricam loquebatur. Quattuor infantes eis nati sunt, quorum unus morte intempestiva praereptus est. Filius tertius, Robin Simon, scriptor est. Simon post recessum cum uxore secunda apud Goathurst Comitatus Somersetensis habitabat. In Valitudinario Tantoniensi mense Iunio anni 1972 mortuus est. Cum uxore prima in novo coemeterio apud Landavam sepultus est.

Opera[recensere | fontem recensere]

  • 1953. The Origins of the Church in Wales, and her History up to the Reformation. Welsh Church Congress.
  • 1959. Torch Commentary: I Corinthians.
  • 1961. Then and Now (visitatio primaria).
  • 1962. The Landmark.
  • 1964. Feeding the Flock.
  • 1966. A Time of Change (visitatio altera).
  • 1961 versionem Anglicam fecit. Jean Daniélou, The Ministry of Women in the Early Church.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]