Gilgamus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Heros, fortasse Gilgamus, in sculptura Assyria

Gilgamus,[1] filius Lugalbanda, fuit rex Orchoënsis c. 2600 a.C.n. Fabula sicut epica, notissimum priscae fictionis opus, eventa vitae eius enarrat. Secundum unam versionem, Gilgamus moenia urbis Orchoae aedificavit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Quod nomen Latinum trahitur ex nomine Graeco semel scripto Γίλγαμος vel Gilgamos, apud Aeliani Historiam Animalium 12.21: καὶ καλεῖται Γίλγαμος, καὶ βασιλεύει Βαβυλωνίων ('et vocatur Gilgamos, et regit Babylonios'). Hac in fabula regi Babylonio oraculum datur quod dicit Gilgamum, nepotem suum, caesurum esse avum. Quam ob rem rex ex alta turri Gilgamum iacit, qui cadens ab aquila servatur. Haec autem fabula differt omnino a fabula Babylonia de Gilgamo.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Gilgamus spectant.