Germia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Germia vel Myriangeli (Turcice: Gümüşkonak, quondam Yürme) est Turcorum oppidum in Galatia sub Dindymi montis pedibus ubi erant balinea et ecclesia Michaeli archangelo dicata. Circa 450 magna basilica a quodam Studio consule Constantinopolitano est constructa iuxta fontem piscinamque sacram quae ad corporum sanationem valuit. Anno 554 visens Iustinianus imperator delubra amplificavit et ornavit. Nostris temporibus in ecclesiae parietinis pecus stabulatur.

Germia est sedes episcopalis titularis Ecclesiae Catholicae Romanae.

Fontes[recensere | fontem recensere]

  • Cyril Mango, “The Pilgrimage Centre of St. Michael at Germia” Jahrbuch der Österreichischen Byzantinistik 36 (1986): pp. 117-32.


Terra Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!