Georgius Bull

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Episcopus Bull

Georgius Bull, presbyter Anglicanus, deinde Meneviae episcopus, civitate Wellensi 25 Martii 1634 natus circa 1656 ab episcopo Oxoniensi ordines accepit. Carolo II rege restaurato, Ecclesia sancti Georgii (Bristolium) ad Bristolium beneficio breviter fruebatur, mox Suddington prope Ciricestriam, postea Glocestriae canonicus factus Landaviensem archidiaconatum accepit.

Opus theologicum maius suscepit sanctissimaeque Trinitatis doctrinam vindicabat. Defensionem ob Nicaenae Fidei totius Galliae cleri gratias per episcopum Meldensem I.-B. Bossuetum actas accipiebat.

Bulli operis excerptum Patrologiae Graecae (tomi XVII) a J.-P. Migne accuratae, ubi Origenis operum tomum septimum complet, inveniri potest.

A regina Anna anno 1704 ad Meneviensem episcopatum evectus est. Aegritudine confractus, dioeceseos visitatione incepta sed non completa, Brechoniae 17 Februarii 1709 mortuus est. Brechoniae ubi Christi Collegio epitaphium videri potest sepultus est.