Gelasinus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Puella quae gelasinos in buccis habet
Nec grata est facies, cui gelasinus abest.
Marcus Valerius Martialis, Epigrammata, VII, 25, v. 6

Gelasinus (Graece γελασῖνος 'risus; gelasinus') est cutis depressiuncula quae in buccis nonnullorum hominum ridentium aut renidentium conspicitur. Gelasini plerumque bini sunt, sed interdum gelasinus in altera tantum bucca videtur. De proprietate dominatrice genetica agitur. Nihilo minus gelasini, etsi de genotypo coniectari possint, saepe prae aliis faciei proprietatibus non conspiciuntur. Aetate provecti persaepe gelasinos quos iuvenes habuerunt amiserunt.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Wiedemann, H.-R. (1990) Cheek dimples. American Journal of Medical Genetics 36, 376.