Gaius Quinctius Atticus

E Vicipaedia

Gaius Quinctius Atticus (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus primo saeculo post Christum natum fuit. 1 Novembris anni 69 a Vitellio imperatore cum Gnaeo Caecilio Simplice consul suffectus creatus est. Cum Flaviana pars Romam aggrederetur, Quinctius ad Vespasianum imperatorem transiit. Quinctius cum Tituo Flaviuo Sabino in Capitolium se recepit. Cum Vitelliani Capitolium oppugnarent et eius aedificia partim incenderentur, Quinctius comprehensus et ad Vitellium missus est. "Sed Vitellius consulis supplicium poscenti populo restitit, placatus ac velut vicem reddens, quod interrogantibus quis Capitolium incendisset, se reum Atticus obtulerat eaque confessione, sive aptum tempori mendacium fuit, invidiam crimenque agnovisse et a partibus Vitellii amolitus videbatur.[1]" Tum Quinctius in carcerem missus est, Gnaeus Cornelius Simplex collega autem necatus est. Post mortem Vitellii liberatus solus connsul fasces ad finem anni tenuit[2].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Tacitus, Historiae, III 75
  2. Tacitus, Historiae, III 84; 85; IV 1; 2.