Gaius Appius Iunius Silanus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Gaius Appius Iunius Silanus (quando natus sit, nescimus, mortuus est anno 42) senator Romanus patricius erat. Anno 25 praetor urbanus electus anno 28 consulatum ordinarium gessit. Anno 32 laesae maiestatis accusatus tribuno cohortium urbanarum liberatus est[1]. Tum fuit frater arvalis et legatus Augusti pro praetore Hispaniae Citerioris. Claudius imperator ei Domitiam Lepidam, matrem Messalinae uxorem dedit[2]. Anno 42 Messalina et Narcisso incitantibus supplicio supremo affectus est[3].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Tacitus Annales VI 9,3-4
  2. Cassius Dio LX 14,3
  3. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 1, c. 906


Antecessores:
Lucius Calpurnius Piso et Marcus Licinius Crassus Frugi
Consul
28
cum
Publius Silius Nerva
Successores:
Gaius Fufius Geminus et Lucius Rubellius Geminus