Latinitas bona

Fridericus Reinfeldt

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Fridericus Reinfeldt
Fridericus Reinfeldt
Fridericus Reinfeldt anno 2012
Natus 4 Augusti 1965
Holmiae

Fridericus, vulgo pleniter John Fredrik Reinfeldt (Holmiae natus die 4 Augusti 1965) est politicus Sueticus et a die 5 Octobris 2006 primus minister Sueciae.

Partim in oppidis Österhaninge et Täby pagi Holmiensis atque brevi spatio temporis Londinii Angliae educatus est. Alumnus est scholae commercialis universitatis Holmiensis. Iam illis annis sodalis factus est factionis Moderatae conservativae, qua in comitiis anni 1991 victrice, ipse ad Parlamentum Suecicum legatus est pro circulo Holmiensi. Anno 2003 ductor factionis electus est, qua rursus in comitiis anni 2006 victrice, Reinfeldt ab hoc anno primus minister meret.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Fridericum Reinfeldt spectant.