Fricativa pharyngalis surda

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
ħ

Fricativa pharyngalis surda est pronuntiatio consonans, quae nascitur, cum aëris meatus radice linguae pharyngi admota angustatur. E pulmonibus aëre turbulento per angustias expresso fit sonus raucus frictionis strepitui similis. In alphabeto phonetico internationali notatur [ħ].[1]

Fricativa pharyngalis surda multis in linguis invenitur quasi satelles pronuntiationis. Exempli gratia in lingua Finnica [ħ] potest describi /h/ phonematis allophonum, nam phonematum series /ahk/ et /aht/ possunt (sed non debent) [aħk] [aħt] appellari, sicut lahko 'secta', lahti 'sinus maris', rahka 'lac concretum', rahti 'vectura'. In paucis linguis /ħ/ statum phonematicum habet, sicut in linguis Abasca, Melitensi, Syriaca, Hebraica classica.

Nota[recensere | fontem recensere]

  1. Zsiga (2013: 40-41)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Zsiga, Elizabeth C. (2013) The Sounds of Language. An Introduction to Phonetics and Phonology. John Wiley & Sons.