Forum Pacis Caelestis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Forum Pacis Caelestis (Sinice 天安门广场/天安門廣場, Tiān'ānmén Guǎngchǎng) est permagnum forum urbanum medii Pechini in capite Rei Publicae Popularis Sinarum situm, ex Porta Pacis Caelestis (Mandarinice 天安门广场, Tian'anmen) appellatum, quae, in septentrionali quadrati parte patens, id ab Urbe Vetita separat.

Ibi possunt visitari Monumentum Heroibus Populi (Mandarinice 人民英雄纪念碑, Rénmín Yīngxíong Jĭnìanbēi) et mausoleum Maonis Zedong, civitatis conditoris.

Forum ab eventu luctuoso notum est multis. Anno 1989, illic rebellio actus democratici Sinarum violente fracta est.

Despectus 180° in Forum Pacis Caelestis


Terra Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!