Expeditio Polaris

E Vicipaedia

Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.

Interpretationes vernaculae
Polaris (imago in lignum incisa anno 1873 In Harper's Weekly edita)

Expeditio Polaris fuit iter exploratorium ad polum arcticum anno 1871 sumptu gubernationis CFA commissum, quod tandem parum successit. Quam expeditionem Carolus Franciscus Hall itineri praefectus eam esse voluit, quae prima ad polum arcticum accederet, quamquam Williamus Eduardus Parry, nauarchus regiae classis Britannicae, iam anno 1827 ad gradum latitudinis 82°45' septentrionalem accesserat.

Duobus longis itineribus ad regiones arcticas factis Hall nomen exploratoris veterani habuit. Polaris, navis conducticia, eo duce Novum Eboracum reliquit mense Iunio anno 1871. Mense Octobri eiusdem anni Hall navem ad hibernandum subduxit in litore septentrionali Groenlandiae.

De hac pagina